CATECHISM · 1643 AD · EASTERN ORTHODOX
The Orthodox Confession of the Eastern Church (Peter Mogila)
WRITTEN
1643 AD
TRADITION
Eastern Orthodox
QUESTIONS
127
PROOF-TEXTS
286
This document states its doctrine rather than quoting verses; its references are shown in the Berean Standard Bible.
CONTENTS
Preamble
THE ORTHODOX CONFESSION OF THE EASTERN CHURCH. A.D. 1643. The modern Greek text, with the semiofficial Latin translation of Panaglota, appeared first at Amsterdam, 1662. It is here reprinted from Kimmel's Monumenta Fidei Ecclesiæ Orientalis, Pars I. pp. 56–203. On other editions and textual variations, see his Prolegomena, p. lxii.] Orthodoxa Confessio Fidei Catholicæ et Apostolicæ Ecclesiæ Orientalis.
Quæstio I.
Quid tenere atque observare Orthodoxus et Catholicus homo Christianus debet, ut æternæ olim vitæ heres fiat? Responsio. Rectam fidem et bona opera. Qui enim hæc duo servat, ille bonus Christianus est, certamque æternæ salutis spem habet teste Sacra scriptura (Jac. ii. 24): 'Videtis, quod ex operibus justificetur homo non autem ex fide tantum.' Tum paullo post (v. 26): 'Nam quemadmodum corpus sine spiritu mortuum est: ita et fides sine operibus mortua est.' Idem alibi divinus ille Paulus adstruit (1 Tim. i. 19): 'Habens fidem et bonam conscientiam: qua repulsa nonnulli fidei naufragium fecerunt.' Et alio idem loco (1 Tim. iii. 9): 'Habentes mysterium fidei in pura conscientia.'
James 2:24
James 2:26
1 Timothy 1:19
1 Timothy 3:9
Quæstio II.
Quid vero prius credere, tum deinde bona opera efficere debet Christianus? Resp. Quoniam sine fide nemo Deo placere potest, secundum dictum Pauli (Hebr. xi. 6): 'Fieri non potest, ut sine fide quisquam placeat; nam qui ad Deum accedit, hunc credere oportet, et esse Deum, et remuneratorem iis esse, qui illum sedulo quærunt.' Ut acceptus igitur Deo homo Christianus sit, ut illique grata ejus sint opera; primum fidem in Deum habeat oportet: postmodum ut vitam etiam suam ad fidei regulam componat ac conformet.
Hebrews 11:6
Quæstio III.
Quibus in rebus hæc duo consistunt? Resp. In tribus hisce virtutibus theologicis: in Fide, in Spe, in Caritate, secundum quas etiam tres Confessionis hujus partes distribuere nobis animus est; nimirum ut in prima parte concordi concessione de Articulis Fidei agamus; in secunda, de Spe et Oratione Dominica, et Beatitudinibus Evangelicis: in tertia denique, de Præceptis Divinis, quibus Caritas in Deum et Proximum continetur. Orthodoxæ Confessionis PARS PRIMA, DE FIDE.
Quæstio IV.
Quid est Fides? Resp. 'Fides (secundum beatum Paulum (Heb. xi. 1) est substantia earum rerum quæ sperantur, earumque quæ non videntur demonstratio; per hanc enim testimonium consecuti sunt seniores.' Aut hunc in modum: Fides Orthodoxa, Catholica et Apostolica est corde credere et ore profiteri unum Deum, personis trinum; idque secundum Pauli ipsius doctrinam (Rom. x. 10): 'Corde creditur ad justitiam: ore fit confessio ad salutem.' Ad hæc pro certo atque indubitato tenere debet orthodoxus Christianus (Synod. VI. Can. LXXXII.), omnes fidei Articulos, quos Catholica et Orthodoxa credit Ecclesia, a Domino nostro Jesu Christo per Apostolos Ecclesiæ traditos: atque ab œcumenicis conciliis expositos approbatosque fuisse. Quos et ipse vera fide complecti debet, secundum præceptum Apostoli (2 Thess. ii. 15): 'Vos igitur, fratres, perstate traditionesque tenete, quas sive ex sermone nostro sive epistola didicistis.' Rursus alibi (1 Cor. xi. 2): 'Collaudo ego vos, fratres, quod mea omnia memoria tenetis; quodque traditiones, prout illas vobis tradidi, retinetis.' Ex hisce manifestum est, Articulos Fidei auctoritatem approbationemque suam partim sacræ scripturæ partim traditioni Ecclesiasticæ atque doctrinæ Conciliorum sanctorumque Patrum acceptam referre. Quam rem hunc in modum clarius illustrat S. Dionysius (Hierarch. Eccles. cap. i. p. 108, Morell.): 'Quippe essentia Hierarchiæ hujus nostræ tradita divinitus oracula sunt, quorum ea quam maxime venerabilia ducimus, quæcunque a divinis doctoribus nostris (Apostolis) in sacris ac theologicis codicibus nobis data sunt: itemque illa, in quibus a sanctissimis istis hominibus immateriali quadam initiatione, et cœlesti Hierarchiæ jam quodammodo vicina, de mente in mentem facta, ope quidem corporeæ sermocinationis, sed minus tamen materiatæ, nec ullis literis proditæ, præceptores et duces nostri initiati institutique fuere. Scilicet quod gemina ac duplicia Ecclesiæ dogmata sunt: alia literis mandata, quæ divinis sacræ scripturæ libris comprehensa habentur; alia viva voce ab Apostolis tradita. Atque hæc ipsa sunt, quæ postmodum a Concilis sanctisque Patribus plenius declarata fuerunt; binisque hisce fundamentis fides superstructa exstat. Quam neutiquam arcanis pectorum claustris duntaxat abstrudi oportet: verum etiam confessione oris intrepide atque indubitanter prædicari ac proferri. Quemadmodum et sacer Psaltes loquitur (Psa. cxvi. 10 et 2 Cor. iv. 13): 'Credidi, propterea et locutus sum. Nos quoque credimus, ideoque etiam loquimur.'
Hebrews 11:1
Romans 10:10
2 Thessalonians 2:15
1 Corinthians 11:2
Psalms 116:10
2 Corinthians 4:13
Quæstio V.
Quot Catholicæ atque Orthodoxæ fidei Articuli sunt? Resp. Orthodoxæ et Catholicæ fidei Articuli numero duodecim sunt secundum Symbolum Concilii primi Nicææ, et secundi Constantinopoli habiti. Quibus in Conciliis ita sunt accurate exposita, quæ ad fidem nostram attinent, omnia; ut neque plura neque pauciora a nobis credi oporteat, neque alio sensu intellectuque, quam quo Patres illi intellexerunt. Verumenimvero nonnulli horumce Articulorum clari per seque manifesti sunt, alii quædam occultius complectuntur, unde cetera etiam intelliguntur.
Quæstio VI.
Primus Fidei Articulus quis est? Resp. (Synod. I.). Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, conditorem cœli et terræ, rerumque visibilium atque invisibilium omnium.
Quæstio VII.
Cujusmodi in hoc Fidei Articulo continetur doctrina? Resp. Hic Articulus duo quædam complectitur. Prius, ut credat quisque ac confiteatur (Deut. vi. 4), Deum esse unum, in sanctissima Trinitate adorandum, et in Divinitate originem et radicem Filii Sanctique Spiritus Patrem esse. Posterius, hunc ipsum trinunum Deum cuncta de nihilo condidisse, visibilia pariter atque invisibilia, teste sacro vate (Psa. xxxiii. 9): 'Ipse dixit, et facta sunt. Ipse jussit, et creata sunt.'
Deuteronomy 6:4
Psalms 33:9
Quæstio VIII.
Quam de Deo habere debeo opinionem? Resp. Credere debes Deum in sancta Trinitate unum esse, secundum hæc scripturæ verba (Ephes. iv. 6): 'Unus Deus itemque omnium pater: qui super omnes, per omnes, in nobisque omnibus est.' Qui ut bonus, immo plus quam summe bonus, quamvis in semet ipso longe perfectissimus gloriosissimusque esset, quo tamen et alia Entia, gloriam ipsius celebrando, bonitatem ejusdem participarent, totum hunc mundum ex nihilo effinxit. Ceterum quidnam omnino in natura sua Deus sit, id ipsum res creata nulla satis assequi ac percipere potest: non visibilis modo sed ne invisibilis quidem, sive Angeli ipsimet, quoniam nulla penitus inter creatorem et rem creatam comparatio proportioque intercedit. Sed illud denique nobis ad pietatem satis esse potest (teste Cyrillo Hierosolymitano, Catechesi VI. p. 40, Morell.). Si recte tenemus, Deum nos habere, Deum unum, eumque sempiternum; atque similem semper et eundem sibimet ipsi: præterque illum, Deum exsistere neminem, quemadmodum idem ille Deus per Prophetam (Jes. xliv. 7) fatur: 'Ego (sum Deus) primus, et ego postea; et præter me non est Deus.' In quam sententiam et Moses, cum adhortatione, ita populum Israëliticum alloquitur (Deut. vi. 4): 'Audi Israël, Dominus Deus noster, Dominus unus est.'
Ephesians 4:6
Isaiah 44:7
Deuteronomy 6:4
Quæstio IX.
Atqui si unus Deus est, necesse videtur, illum etiam unicam tantumodo personam esse? Resp. Nihil necesse est. Quippe secundum naturam et essentiam Deus unus est; at personis trinus. Quod ex ipsius Servatoris nostri, ad Apostolos suos loquentis, doctrina satis claret (Matt. xxviii. 19): 'Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, Filii, et Spiritus Sancti.' Unde patet, in una et eadem Divinitate tres omnino esse personas; Patrem, Filium et Spiritum Sanctum; Patrem, qui ante secula, de propria essentia sua, Filium gignit, ac Spiritum Sanctum emittit; Filium, a Patre ante secula genitum, illique consubstantialem; Spiritum Sanctum, ab omni æternitate de Patre procedentem, Patrique ac Filio coëssentialem. Quam rem hisce verbis exponit divinus Damascenus (Lib. I. c. xi.): Filius, et Spiritus Sanctus ad caussam unam, nempe Patrem, referuntur. Idem alio loco (cap. x.): Filius a Patre per modum generationis exsistit: Spiritus Sanctus itidem a Patre est; at non per modum generationis verum processionis. Porro et Gregorius Theologus, in verba Apostoli ad Romanos (xi. 36): 'Ex illo, et per illum, et in illum omnia;' sic loquitur (de Spiritu S. f. 64, Ald. p. 604, Par. adde p. 431): Primum (nimirum ex illo), Patri reddemus: secundum Filio: tertium Spiritui Sancto: ut inde palam fiat, exsistere re vera in Divinitate Trinitatem. Tum præterea quare æquali ratione nullaque differentia ant exceptione in nomen Patris, Filii et Spiritus Sancti baptizemur? Quapropter quod secundum naturam Pater est: id ipsum et Filius et Spiritus Sanctus est. Atqui Pater natura verus et æternus Deus est, rerumque omnium, quæ sub adspectum veniunt aut non veniunt, conditor; talis igitur omnino tum Filius est, tum Spiritus Sanctus, sibique invicem consubstantiales sunt, docente ita Joanne Evangelista (1 Joh. v. 7): 'Tres sunt, qui testificantur in cælo, Pater, Verbum et Spiritus Sanctus: et hi tres unum sunt.' Unum illud tamen his in verbis singillatim excipiendum, quod in essentia divina Filii Sanctique Spiritus caussa Pater est, quod ambæque hac personæ ab illo originem habent: at ipsemet ab nemine. Hunc in modum ab ipsa æterna Veritate, Jesu Servatore nostro, edocti sumus: hunc in modum de sanctis Apostolis accepimus: hunc omnino in modum, et non alium, universales particularesque Synodi una cum doctoribus Ecclesiæ docuerunt, tradiderunt, sanxerunt. Idemque consimiliter Orthodoxa ac Catholica Ecclesia nostra tenet docetque. Hanc eandem ob fidem sanguinem suum sancti Martyres profuderunt, mortemque cum vita præsente commutarunt. Hoc plane et nos modo, ex toto corde nostro, sine ulla titubatione credere, atque hanc firmam et inconcussam servare fidem, illiusque caussa, si necesse sit, mortem oppetere debemus; ob spem nimirum æternæ salutis nostræ, adminiculantibus etiam bonis operibus nostris, quorum præmia fructusque sempiternos in cælo percepturi sumus.
Matthew 28:19
Romans 11:36
1 John 5:7
Quæstio X.
Vellem sane paullo clarius distinctiusque isthoc sacræ Trinitatis mysterium percipere. Resp. Atqui nulla profecto similitudine fieri potest, ut plene perfecteque res illustretur; ut evidenterque apud animum nostrum proponatur, quonam tandem pacto Deus essentia unus, idemque personis trinus sit. Quod nulla penitus imagine, nullo exemplo, satis declarari posse, Deus ipsemet, cui Jehovæ nomen est, per Prophetam testificatur (Jes. xlvi. 5): 'Cui me adsimilastis? cui me æquastis? et cui comparavistis me, consimilemque fecistis, ut illi similis sim?' Adeo ut nullus intellectus, non modo humanus, sed ne angelicas quidem hoc comprehendere, nulla eloqui valeat lingua. Quamobrem rectissime cum Apostolo dixerimus (2 Cor. x. 5): 'Destruentes ratiocinationes, omnemque celsitudinem, quæ attollitur adversus cognitionem Dei, et captivam ducentes omnem cogitationem in obedientiam Christi.' Firma fide credimus, Deum Patrem, ab æterno, et in æternum reapse exsistentem, eundemque a nullo prorsus oriundum generare Filium, Spiritumque Sanctum producere. Qua de re plenius uberiusque in Symbolo suo magnus Athanasius tractat. Hac fidei simplicitate contenti nihil ulterius exquirimus ac scrutamur. Scrutator enim disputatorque divinæ majestatis vetatur a scriptura dicente (Sirach. iii. 20): 'Difficiliora quam pro tuo captu ne require: et viribus tuis fortiora ne scrutare. Quæ tibi mandata sunt, ea meditare. Non enim indiges iis, quæ occulta sunt. In iis, quæ supervacua tibi sunt, ne curiosus esto.' Hoc igitur nobis satis sit, quod sacra legis antiquæ Scriptura, dum Deum unum proponit, simul nobis trinitatem personarum exponit (Gen. i. 26): 'Dixit Dominus Deus, faciamus hominem ad imaginem nostram et ad similitudinem;' et (cap. iii. 22): 'Ecce Adam ut unus nostrum jam factus est;' et (cap. xi. 7): 'Age, descendamus et confundamus illic linguas eorum: ut ne alii aliorum voces exaudiant.' Declarat id ipsum manifeste et Propheta, qui ait (Jes. vi. 3): 'Et clamabat alter (Angelus) alteri, dixitque: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Zebaoth. Plena est omnis terra gloria illius.' Pariter et sacer Psalmista (Psa. xxxiii. 6): 'Verbo Domini cœli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis exercitus eorum.' De quo fusius latiusque sacræ literæ Doctoresque ecclesiastici agunt.
Isaiah 46:5
2 Corinthians 10:5
Sirach 3:20 the Berean Standard Bible carries no Apocrypha
Genesis 1:26
Genesis 3:22
Genesis 11:7
Isaiah 6:3
Psalms 33:6
Quæstio XI.
Quænam Dei Proprietates sunt? Resp. Quemadmodum Deus ipse incomprehensibilis est, sic etiam incomprehensibiles proprietates illius sunt. Veruntamen quantum cum e Scriptura tum Doctoribus ecclesiæ colligere ac conducere poterimus: tantum item fas nobis est, et animo concipere, et ore proferre. Scire itaque licet proprietatum Divinarum alias Personales esse alias Essentiales.
Quæstio XII.
Personales Dei proprietates quæ sunt? Resp. Proprietates personales in Divinis illæ sunt, quibus ita ab se invicem sanctissimæ Trinitatis personæ distinguuntur, ut quod una est, alia esse nequeat. Scilicet persona Patris haudquaquam Filii persona est, quoniam Pater a nullo genitus est; sed Filius ante ævum omne essentialiter a Patre genitus est; dicente Scriptura (Psa. cx. 3): Ex utero ante luciferum genui te, Pater itaque et Filius et Spiritus Sanctus: et rursus ingenitum et genitum et procedens: hæc sunt, quæ personas divinas discriminant; non vero essentiam, quæ in semet ipsam haud unquam distinguitur: verum a rebus creatis duntaxat secernitur. Iam vero nullo modo una et eadem geniti pariter et ingeniti esse potest persona. Idem de Spiritu Sancto sentiendum est, qui de essentia et natura Patris absque ullo temporali principio hoc est ab æterno procedit, patrique ac Filio consubstantialis est; sed sua personali proprietate, quod a Patre emanat, ab eodem distinguitur. Uti rursus a Filio; quod non ut Filius per modum generationis, verum per modum processionis, ab eodem illo Patre exsistit. Sunt igitur sibi mutuo coëssentiales Filius ac Spiritus Sanctus: quod ab eadem illa Patris natura ambæ hæ personæ sunt. Patri vero omnino consubstantiales sunt; quandoquidem de ipsa illius natura ortum ducunt. Qua de re ita disserit Gregorius Theologus (Orat. XXIII. εἰς Ἡρωνα, p. 422): Commune hoc equidem Filio ac Spiritui Sancto est, quod utraque persona a Patre oritur. Sed illud Patri proprium, quod genitus est: et Spiritui Sancto, quod procedit. Præterea etiam personalis Filii proprietas universa adsumtæ humanitatis œconomia est, quam neque Pater neque Spiritus Sanctus in se suscepit. Hoc pacto unum natura Deum in trinitate personarum credere nos et confiteri, Sancta, Catholica et Apostolica docet Ecclesia. De quo lege primam Synodum Nicænam ac secundam eamque œcumenicam Constantinopolitanam.
Psalms 110:3
Quæstio XIII.
Quænam Essentiales Dei Proprietates sunt? Resp. Essentiales Dei Proprietates illæ sunt, quæ in Patrem et Filium et Spiritum Sanctum æqualiter conveniunt. Nimirum esse Deum, esse æternum, carere omni et principio et fine, bonum esse, omnipotentem, creatorem, futuri providum, perspectare res cunctas, cunctis præsentem adesse, cunctas implere, infinitum esse et incircumscriptum, omniumque tum occultorum tum manifestorum gnarum. Atque ut paucis rem verbis complectar, præter personales, quas diximus, proprietates: ingenitum esse, sive Patrem, ceterarumque personarum causam: genitum esse, sive Filium, verbumque carne vestitum: atque procedere, sive Spiritum Sanctum esse; quidquid sane de Deo dicitur, id omne proprium naturæ divinæ attributum est: et æqualiter, nulloque prorsus discrimine, tribus commune personis.
Quæstio XIV.
Quamobrem omissis ceteris, unum hoc Omnipotentiæ Attributum, in primo Fidei Articulo positum est? Resp. Quoniam illud Essentiæ Divinæ proprietatem quam accuratissime exprimit. Nulla namque res creata omnipotens appellari duas præcipue ob caussas potest: tum quod nihil a se ipso naturam suam habet, sed a creatore suo: tum quod nihil ex mero nihilo quidquam creatum producere ac creare potest: quæ res duæ soli omnipotentiæ divinæ conveniunt. Quod vero omnipotens Deus est, ipsemet in Apocalypsi demonstrat (i. 8): 'Ego sum Alpha, et ego Omega, principium et finis, ait Dominus, qui est, qui fuit, qui venturus est, omnipotens.' Idem ait et Archangelus Gabriel (Luc. i. 37): 'Quoniam non impossibile erit Deo ullum verbum.' Verum enimvero secreta et distincta universalis hæcce potestas Dei atque omnipotentia a voluntate illius et arbitrio est, ita ut non illud omne efficiat, quod efficere potis est; verum id solum, quod vult, et possit et efficiat; teste sacro cantore (Psa. cxv. 3): 'Deus noster in cœlo et in terra, fecit omnia, quæ voluit.' Ille quidem certe sexcenta mundorum millia æque ac nostrum hunc fabricari potuit at noluit. Porro eadem divina omnipotentia summæ perfectioni conjuncta longissimoque intervallo ab imperfectione ac impotentia omni sejuncta existimanda est: ut hoc patescet exemplo. Deus malus esse non potest, non peccare, non mentiri, aut abnegare semet ipsum, teste Paulo (2 Tim. ii. 13; Heb. vi. 18), quia hæ meræ imperfectiones sunt. Quod si aut improbus Deus foret, aut peccando laberetur, aut se ipse inficiaretur: haudquaquam omnipotens esset. Sunt ista enim per se rerum imperfectarum signa. Est itaque plane omnipotens Deus, ex voluntate ac perfectissima bonitate sua; quemadmodum illum concelebrat Propheta, Psalmorum auctor (lxxvii. 13, 14): 'Ecquis ita magnus Deus est, ut Deus noster? Tu es Deus, qui mirabilia solus efficis. Notam fecisti in populis potentiam tuam.' Ad extremum ideo etiam omnipotens sive rerum omnium arbiter moderatorque Deus nuncupatur, quod omnia in potestate et imperio illius sunt, et quod mundum universum nulla difficultate nullo labore ac molimine, solo arbitrio suo, architectatus fuit.
Revelation 1:8
Luke 1:37
Psalms 115:3
2 Timothy 2:13
Hebrews 6:18
Psalms 77:13
Psalms 77:14
Quæstio XV.
Siquidem vero nullo Deus loco circumscribitur et ubique præsto est: quo quæso modo in cœlo certisque quibusdam terræ locis potissimum habitare dicitur? Resp. Minime istuc quidem, quasi immaterialem et incorpoream illam Divinitatem, cœlum fortasse, aut Zijon, aut quicunque locus alius circumscribat. Nullum enim Deus occupat locum; sed ipse sibi locus est. Verum quoniam iis in locis, illustriora quædam magisque insignia efficit, ibique opera ipsius et gratiæ vestigia clarius sæpiusque emicant; ideo illic habitare fertur. Velut in cœlo (sicut sanctus ait Damascenus Orthod. Fid. Lib. I. cap. xvi.), quoniam ibi sunt, qui jussa atque arbitria illius capessunt, illumque perpetuo concelebrant Angeli. In terra, quoniam illic in carne cum hominibus versabatur. In sancta Ecclesia, quoniam illic modo peculiari et gratia ipsius fidelibus datur, et prædicatur gloria. Similiter et locus quilibet alius, in quo aliqua gratiæ Dei significatio ostenditur, locus illius appellatur.
Quæstio XVI.
Quando autem Dei solius hoc esse adfirmas, nosse omnia, occulta videlicet et aperta: quo igitur pacto tum Angeli tum inter mortales Prophetæ eadem cognoverunt? Resp. Deus per se ipsum abdita et arcana omnia, profundasque hominum Angelorumque cogitationes cognoscit: non illo solum momento, quo cogitantur; sed et ante orbem conditum. Sic enim Scriptura (Sirach. xxiii. 29): 'Oculi Domini millies sole lucidiores sunt; intuentur omnes vias hominum; partesque abstrusas contemplantur.' Itemque loco alio (Sirach. xlii. 19, 20): 'Novit Dominus scientiam omnem, ac intuetur signum seculi. Enunciat præterita et futura; et vestigia rerum occultarum manifestat.' Et Ioannes in Apocalypsi (ii. 23): 'Ego sum, qui corda ac renes perscrutor; et dabo cuique vestrum secundum opera sua.' Si quando autem Angelis ac hominibus occulta futura prænoscere contingit; utique eadem ex divina patefactione cognoscunt, teste Scriptura (Dan. ii. 22): 'Deus est, qui profunda ac abscondita detegit.' Quomodo Elisæo patefecit, id quod servus illius Gehasi clanculum in via a Naëmane abstulerat (2 Reg. v. 26); pariterque Petro apostolo factum Ananiæ et Sapphiræ (Act. v.). Cujusmodi rerum futurarum præsensione Prophetæ omnes instructi fuerunt.
Sirach 23:29 the Berean Standard Bible carries no Apocrypha
Sirach 42:19 the Berean Standard Bible carries no Apocrypha
Sirach 42:20 the Berean Standard Bible carries no Apocrypha
Revelation 2:23
Daniel 2:22
2 Kings 5:26
Acts 5
Quæstio XVII.
Suntne vero et aliæ quædam Dei solius Proprietates? Resp. Proprietates divinæ sane innumerabiles sunt; quæ tamen ut ad salutem utiles hactenus recensuimus; illæ satis demonstrant nobis, quam de Deo habere conveniat sententiam. Tu itaque, reliquis sepositis, firma immotaque fide crede, unum in trinitate personarum Deum esse, omnipotentem, omnipræsentem, omniscium, natura immutabilem atque sempiternum.
Quæstio XVIII.
Quando autem nomen Creatoris in hoc Articulo positum est, num igitur rerum omnino omnium conditor Deus est? Resp. Rerum profecto creatarum omnium, tum visibilium, tum invisibilium sine ulla controversia creator Deus est. Atque ante cetera quidem omnia, cælestes omnes Exercitus, ut præcipuos gloriæ majestatisque suæ præcones, sola cogitatione, de nihilo effinxit; mundumque illum intellectualem condidit, qui secundum concessam sibi gratiam Deum pulchre cognoscunt, penitusque ac perpetuo voluntati illius morem gerunt. Tum vero postea aspectabilem atque materiatum hunc orbem item ex nihilo Deus fabricatus est. Ad ultimum denique et hominem fecit, immateriali mentisque compote anima et materiato corpore compositum, ut vel ex uno homine hunc in modum coagmentato constaret, eundem illum Deum, mundi utriusque, immaterialis puta atque materialis, opificem auctoremque esse. Ideoque haud abs re homo pusillus mundus appellatur; quippe qui universi mundi majoris expressam in sese imaginem circumfert (Damasc. ii. 3 et 12).
Quæstio XIX.
Iam quoniam primo loco Angelos creavit Deus, dic quæso quidnam de iis statuendum habemus? Resp. Angeli sunt Spiritus, ex non ente, in ens verum, ea fini a Deo conformati, ut et ipsum hymnis suis concelebrent illique appareant: et præterea hoc in orbe suo ministerio hominibus adsint, illisque in regnum Dei viam præeant. Est illis etiam urbium, regnorum, regionum, monasteriorum, ecclesiarum, hominumque item, tum religiosorum, tum secularium cura et tutela commissa. Cujus rei luculentum in Actibus Apostolicis commemoratur exemplum (cap. v. 19), Angelus autem Domini noctu forea carceris reclusit, illisque eductis dixit: 'Ite, et in templo consistentes omnia vitæ hujus verba populo exponite.' Et rursus (xii. 8): 'Ecce vero subito adstabat Angelus Domini, dixitque Petro: accinge te ocius, indue soleas, circumda tibi pallium et sequere me.' Et mox (v. 12): 'Verum ut ad se rediit Petrus, dixit: nunc vero plane scio, emisisse Dominum Angelum suum, meque eripuisse de manu Herodis, et de omni exspectatione populi Iudæorum.' Pari modo parvulorum infantum curam agunt, docente ipso Servatore nostro (Matt. xviii. 10): 'Dico enim vobis, quod Angeli illorum in cœlis perpetuo vultum patris mei, qui in cœlis est, intuentur.' Iidem preces et eleemosynas nostræ et benefacta reliqua ad divinam majestatem perferunt. Minime istuc quidem, quasi eleemosynas non animadverteret nostras, aut preces non ipse satis exaudiret Deus, sed quod illi pro nobis intercedunt. Et in antiqua lege, lege Mosaica nondum lata, legem voluntatemque Dei omnen majores nostros Angeli edocebant; eisque rectum salutis iter commonstrabant, teste S. Dionysio (Hierarch. Eccl. iv. p. 26). Postea vero quam promulgata lex erat, instruebant homines ducebantque ad bonum. Prout ipsa satis Scriptura arguit, dum et apparuisse Prophetis Angelos, et futura aperuisse, prodit. Veluti quum Iosephum Angelus præmonuit, caveret sibi a sanguinario Herodis proposito (Matt. ii. 13): 'Surge, inquit, acceptoque puerulo illiusque matre, in Ægyptum effuge; et mane illic, donec dixero tibi. Certo enim puerulum ad necem quæsiturus est Herodes.' Rursus quando idem Virgini familiariter servire verebatur (Matt. i. 20); mox animum illi Angelus Domini addit, rectiusque edocet. Horum item indicio divina opera divulgantur: quemadmodum, nascente Christo (Luc. ii.), illum Bethlehemi jam modo in lucem editum esse, pastoribus nunciabant. Illi etiam, mandatu Dei localiter singulis hominibus præsto adsunt, et periculis quibuslibet nos eripiunt, animarumque nostrarum hostem propulsant, qui crudelissime discruciare hominem solet, quandocunque id sibi divino permissu licere intelligit. Iam quod sua nos custodia cælestis ille genius noster sepiat tueaturque, id ex hoc scripturæ dicto, de eo qui Domino unice confidit, satis apparet (Psa. xci. 11): 'Angelis suis de te præcipiet, ut custodiant te in omnibus viis tuis; attollent te manibus, ne ad lapidem pedem tuum offendas.'
Acts 5:19
Acts 12:8
Acts 12:11
Matthew 28:10
Ecclesiastes 4
Matthew 2:13
Matthew 1:20
Luke 2
Psalms 91:11
Quæstio XX.
In quot Classes distribuuntur Angeli? Resp. Ex sententia Dionysii (Hier. Cælest. cap. vi. et vii.) in novem distinguuntur choros, qui denuo in tres distribuuntur classes. Prima in classe ævum agitant, qui Deum propius circumstant: Throni, Cherubim et Seraphim. In secunda Potestates, Dominationes, Exercitus (sive etiam Virtutes). In tertia Angeli, Archangeli, Principatus. Sunt autem eo dispositi ordine, ut inferiores a superioribus illuminationem ac divina beneficia accipiant. Hi Angeli in gratia Dei jugiter permanent. Quippe quoniam Luciferi ad rebellionem adversus Deum incitamentis aurem non præbuerunt, hanc gratiam adepti non amplius labi possunt; non illud quidem certe ulla naturæ suæ præstantia, sed mera Dei gratia. Hæc ita breviter annotata ad notitiam Angelorum in tantum sufficere arbitramur, quantum compendiariæ hujus Orthodoxæ doctrinæ modus exigere videatur. Itaque cognito jam satis, cum opem nobis auxiliumque Angelos ferre, tum sua nos intercessione juvare, merito omnibus in precibus nostris illos obtestamur, ut Deum nobis propitient; illumque ante alios Angelum, qui præses noster custosque est.
Quæstio XXI.
Poro quid de malis Angelis sentiendum nobis? Resp. Ipsos quidem bonos omnino a Deo creatos fuisse: quidquid enim fecit Deus, bonum fecit; sed propria voluntate sua improbos evasisse; prout testatur Dominus noster de principe Dæmonum loquens (Ioh. viii. 44): 'Ille homicida fuit ab initio, nec in veritate stetit. Non enim est in illo veritas. Quando mendacium loquitur, de suis loquitur. Nam mendax est, illiusque pater.' Hi impietatis omnis auctores et signiferi divinæque majestatis blasphemi obtrectatores sunt; hi mentium humanarum deceptores; tum ipsimet tum instrumenta ipsorum, tradente Scriptura (1 Pet. v. 8): 'Sobrii estote, vigilate. Nam adversarius vester Diabolus tanquam leo rugiens obambulat, quærens quem deglutiat.' Quæ quanquam ita comparata sunt, sciendum tamen, non posse Dæmones vim ac violentiam suam in hominem ullum ullamque rem aliam nisi Deo indulgente exercere, teste Scriptura (Matt. viii. 21): 'Rogabant vero illum Dæmones ac dicebant: siquidem nos expellis, permitte nobis abire in gregem porcorum. Ille vero dixit eis: Ite.' Porro illud etiam cuivis exploratum esse debet, minime in illorum manu positum esse, ut peccare hominem cogant, quem suis duntaxat instigationibus illecebrisque in fraudem et errorem deducunt. Est enim libertate sui arbitrii homo præditus, cui libertati nec Deus ipse vim ullam necessitatemque infert. Ceterum quoniam æternis, suppliciis pœnisque multati Dæmones sunt, idcirco nullo unquam tempore divinæ gratiæ misericordiæque participes fieri possunt, ut dictum est (Matt. xxv. 41): 'Discedite a me maledicti in ignem æternum, qui Diabolo angelisque ejus præparatus est.'
John 8:44
1 Peter 5:8
Matthew 8:21
Matthew 25:41
Quæstio XXII.
De reliquis autem rebus creatis quid statuendum nobis est? Resp. Hoc nimirum, quod Deus verbo jussuque suo cuncta e nihilo fecerit; quodque post reliqua omnia hominem creaverit, illumque herum ac dominum rerum, quæ sub cœlo sunt, omnium constituent, dicens (Gen. i. 26): 'Faciamus hominem ad imaginem nostram et secundum similitudinem; et dominentur piscibus maris, et volucribus cœli, et jumentis, et orbi terrarum universo.' Idem et sacer Psaltes adstruit (Psa. viii. 6): 'Præfecisti eum operibus manuum tuarum; subjecisti omnia sub pedes illius: oves et boves universas, insuper et pecora campi, volucres cœli, et pisces maris, qui semitas marinas perambulant.' Et paullo antea (v. 5): 'Paullo minorem Angelis fecisti eum, gloria et honore coronasti eum.' Quoniam vero mandatum Dei in Paradiso, quum adhuc in statu innocentiæ homo esset, neglexit de vetitoque fructu carpsit gustavitque; ea re honoribus fortunisque omnibus, queis tempore integritatis suæ ornatus fuerat, subito exutus, beatoque pulsus horto, talis omnino evasit, qualem illum Propheta depingit (Psa. xlix. 20): 'Homo quum in honore esset, non intellexit.' Comparatus est brutis jumentis, iisque similis factus est. Ideoque hanc sententiam audivit (Gen. iii. 10): 'Terra es, et in terram reverteris.'
Genesis 1:26
Psalms 8:6
Psalms 8:5
Psalms 49:20
Genesis 3:10
Quæstio XXIII.
Cujusmodi erat status Innocentiæ hominis sive puritatis et a peccando immunitatis? Resp. Innocentiæ integritatisque status duorum generam est (ex sententia S. Basilii, Homilia in Principium Proverbiorum pag. 184. Bas.). Prior est voluntaria quædam a peccato discessio; nimirum quum homo, cui ex diuturno vitiorum exercitio ac consuetudine (nota mala sunt), proprio deliberatoque consilio peccata deserit. Alter, simplex quædam mali inscientia et imperitia est, quando mali penitus ignarus quispiam inexpertusque est; sive per tenellam ætatulam suam, sive caussas alias. Posteriore hoc modo ante lapsum comparata innocentia Adami integritasque fuit; cunjuncta cum summa absolutaque perfectione ac justitia insita intellectus pariter voluntatisque, ita ut in intellectu scientia omnis includeretur, in voluntate probitas omnis et honestas. Quando itaque perfectissimo sane modo (quantum illo temporis habitu concessum ipsi ac decorum erat), Deum cognoscebat Adamus; ideo hoc ipso, quod Deum cognoscebat, cetera item omnia per ipsum noscitabat. Cujus rei clarum inter alia indicium habemus, quum ad Adamum animantes omnes conveniebant, ut iis sua nomina daret, quæ ille etiam singulatim suis appellabat nominibus. Inde id autem fiebat, quod animantis cujusque naturam ac indolem perspectam haberet, non parta aliunde instructus scientia, sed ex eo, quod de Deo illiusque beneficiis secum meditaretur commentareturque. Iam quod ad voluntatem attinet; illa rationi perpetuo obtemperabat, quanquam et tum suam semper libertatem retineret, et situm plane in hominis esset potestate, sive peccaret sive non peccaret, sicut in scriptura dicitur (Sirach. xv. 11): 'Ne dixeris: propter Dominum defeci; non enim facere debes, quæ illi odiosa sunt. Ne dixeris: ipse me in errorem impulit.' Nihil enim illi homine peccatore opus est. Odit Dominus omnem abominationem, eademque illum timentibus haudquaquam accepta est. Ipse ab initio hominem fecit, eumque in manu consilii sui dimisit. Si voles, mandata et fidem servabis; faciendo, quæ illi grata, sunt. Ignem et aquam proposuit tibi; utrum voles, ad id extendes manum tuam. Vita et mors coram hominibus est; dabiturque illi, utrum ipsi placuerit. Et mox (v. 20): 'Nulli impie agere præcepit; nulli peccandi licentiam tribuit.' Hujusmodi igitur innocentiæ ac impeccabilitatis in statu simillimus Angelis homo erat. Simulac vero per transgressionem præcepti peccavisset, continuo eodem Paradisi loco, suscepto peccati statu, mortalis evasit, tradente ita Scriptura (Rom. vi. 23): 'Stipendium peccati mors est.' Mox amissa rationis et intelligentiæ perfectione, etiam voluntas in malum, quam in bonum, pronior facta est. Atque hoc pacto integritatis innocentiæque status, homine malum jam experto, in statum peccati transiit, illeque antea perfectus homo eo humilitatis redactus est, ut jam merito cum Davide dicat (Psa. xxii. 6): 'Ego vermis sum, non homo.'
Sirach 15:11 the Berean Standard Bible carries no Apocrypha
Sirach 15:20 the Berean Standard Bible carries no Apocrypha
Romans 6:23
Psalms 22:6
Quæstio XXIV.
Numquid vero eidem omnes homines peccato sunt obnoxii? Resp. Quemadmodum homines omnes durante innocentiæ statu in Adamo fuerunt; eodem modo, ex quo lapsus ille fuit, in ipso omnes collapsi, simul in statu peccati permanserunt. Quamobrem non solum peccato, sed ejus caussa, pœna item tenentur. Quæ pœna hoc Dei edicto promulgatur (Gen. ii. 17): 'Quacunque die de arbore ista comederitis, morte moriemini.' Refert id ipsum et Apostolus (Rom. v. 12): 'Ut per unum hominem peccatum in mundum introiit, et per peccatum mors; quæ hoc pacto in mortales omnes pervasit, quod in illo omnes peccaverunt.' Quapropter etiam in utero materno mox cum hoc peccato concipimur nascimurque, teste sacro Psalte (li. 7): 'Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis mea me mater concepit.' Quod peccatum Avitum (sive Originale), appellatur; primum ideo, quod ante illud nullo dum alio peccato infectus homo fuit. Tametsi jam tum per lapsum suum corruptus esset Diabolus; quo etiam instigante, pullulare in homine hoc ipsum avitum peccatum cœpit cui et Adamus, auctor ejusdem effectorque, obnoxius erat, et nos omnes, qui ab illo genus ducimus. Deinde, quod nemo mortalium, nisi cum hac naturæ contagione, concipitur.
Genesis 2:17
Romans 5:12
Psalms 51:7
THIS TEXT AND ITS SOURCES
- Berean Standard Bible Public domain
The document's own wording is unchanged apart from the quoted verses described above. Its proof-text references were resolved against this site's own copy of the Berean Standard Bible; the 10 references the Berean text does not carry are shown as references with no verse words.
Rooted in Scripture. Open for discovery.
A place to read slowly, ask deeply, and follow the connections. Scripture, study and the voices of Christian history, brought together for a lifetime of learning.
SPEND TIME IN THE WORD
- Open the reader
- Books & reading progress
- Compare Scripture editions
- Find a passage
FOLLOW YOUR QUESTIONS
- Study collections
- People & places
- Faith & apologetics
- Stories of faith
A library with a paper trail.
Meet the authors. Explore the collection. Trace each work to its source.
Download the code.
Open source on GitHub.